- APIS Natales
- APIS Natalestoti olim Aegypto festi atque celebres erant, sollenne sacrum Senecae Natur. quaest. l. 4. c. 2. ubi de fonte sacro, Phila dicto: In haec ora stipem Sacerdotes, et aurea dona Praefecti, cum sollenne venit sacrum, iaciunt. nempe hôc fonte mergebatur, Apis, ubi diu satis vixerat, Solinus c. 32. Apim vocant ---- statum aevi spatium est, quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat, quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctn, requiritur, quem repertum centum Antistites Memphin prosequuntur, ut incipiat --- sacer ficeri. Iis autem diebus, quibus festum hoc Natalium Apis celebrabatur, iaciebant in fontem hunc, quem fontem Sacerdotum Plin. l. 5. c. 9. vocat, pateras aureas et stipem, Sacerdotes ac Praefecti etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 440. Iisdem, erant autem VII. quasi pactô castrensi foedere, ab omni saevitia crocodili sic desciscere, ut nemmem per eos attingerent, crediti sunt, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 16. Vide plura de hoc Aegyptiorum idolo in voce Apis, item infra in Iosephus et Serapis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.